monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XV <<<     >>> XVII

Caput XVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Si autem a diis suis Romani vivendi leges accipere potuissent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt <tenuerunt>, sed meliores et emendatiores facere conati sunt, quamvis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere noluerunt, propterea non inde acceperunt.
2 Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem regendae civitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala vitae, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum viri etiam stantibus urbibus res publicas perire confirment, dii eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt; immo vero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo curarunt.